monumenta.ch > Hieronymus > Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 1
Hieronymus, in Ezechielem, , Praefatio <<<     >>> II

Caput I SHOW APPARATUS

1 Et factum est in tricesimo anno, in quarto, in quinta mensis. Tricesimus annus non, ut plerique aestimant, aetatis prophetae dicitur, nec Iubilaei, qui est annus remissionis; sed a duodecimo anno Iosiae regis Iuda, quando inventus est liber Deuteronomii in templo Dei, usque ad quintum captivitatis annum Ioachin cognomento Iechoniae, qui cum matre ductus est in Babylonem, et cum Daniele tribusque pueris, et Ezechiel (quae est tribus Iudae prima captivitas) quando stillavit ira Dei super Ierusalem . Secundum anagogen vero praefiguratur Dominus atque Salvator, qui tringinta annos natus venit ad baptismum, quae in homine perfecta aetas est.
2 Unde et in Numerorum volumine iuxta Hebraeos, non, ut in LXX continetur, a vicesimo quinto aetatis anno, sed a tricesimo incipiunt sacerdotes in tabernaculo ministrare. In quod signum praecessit et Ioseph, quando in Aegypto esurienti populo frumenta largitus est, et Ioannes Baptista venit ad fluenta Iordanis, praedicavitque baptismum poenitentiae. Quodque scriptum est, in quarto, pendente sententia, subauditur mense. Statim enim sequitur, in quinta mensis. Quod ut manifestius fieret, supra addidere Septuaginta.
3 Cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt coeli, et vidi visiones Dei in quinta mensis: ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin. Captivum sedisse populum super flumina Babylonis, David prophetat in spiritu: Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus. Chobar autem, aut nomen est fluminis, aut certe, iuxta interpretationem suam, qua in grave vertitur, Tygrim significat et Euphratem, et omnia magna et gravissima flumina quae in terra Chaldaeorum esse perhibentur.
4 Apertosque coelos non divisione firmamenti, sed fide credentis intellige: eo quod coelestia sint illi reserata mysteria. Unde et in baptismate Salvatoris, quando Spiritus sanctus in specie columbae descendit super eum, apertos coelos legimus, quibus reseratis, panduntur visiones Dei: non una visio, sed plures, dicente Domino per Prophetam: Ego visiones multiplicabo, et in manibus Prophetarum assimilatus sum (Osee XII, 10). Istae sunt visiones quas omnis Ezechielis prophetia contexuit. Significantiusque iuxta Hebraeos et caeteros Interpretes transmigratio dicitur Ioachin, et non captivitas, quod LXX transtulerunt.
5 Non enim captus urbe superata; sed voluntate se tradens, ductus est in Babylonem. Igitur Ioachin, id est, Iechoniae dicatur prima transmigratio: Sedeciae autem secunda vel extrema captivitas.
6 Factum est verbum Domini ad Ezechiel filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar. Et Danieli et Ezechieli, qui in Babylone erant iuxta flumina, futurorum sacramenta panduntur super aquas, immo in aquis purissimis, ut baptismatis potentia monstraretur. Alioquin et apostolus Paulus quando ab Anania lotus in Domino est, tegentibus prius oculos eius squamis, caruit caecitate. Et in Genesi, prima quae viverent, de aquis egressa sunt.
7 Illud quoque intelligendum, quod in tricesimo aetatis suae anno Dominus ad baptisma venerit: in quarto mense, qui apud nos vocatur Ianuarius, et est in anni primus exordio, praeter Nisan mensem novorum, in quo Pascha celebratur. Apud Orientales enim populos, post collectionem frugum, et torcularia, quando decimae deferebantur in templum, October erat primus mensis, et Ianuarius quartus.
8 Quintam autem diem mensis adiungit, ut significet baptisma, in quo aperti sunt Christo coeli, et Epiphaniorum dies hucusque venerabilis est, non ut quidam putant Natalis in carne, tunc enim absconditus est, et non apparuit. Quod huic tempori congruit, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Porro Buzi in linguam nostram vertitur, spretus atque contemptus: Ezechiel, roboratus a Deo. Quod sic Domino coaptabitur, ut dicamus Creatorem mundi, qui Pater est Salvatoris, ab omnibus haereticis sperni atque contemni, qui vetus non recipiunt Testamentum.
9 Nec mirum robustum Dei esse Dominum: cum ipse sit Dei virtus Deique sapientia.
10 Et facta est super eum ibi manus Domini. LXX: Et facta est super me manus Domini. Ut cernere visiones Dei et intelligere possimus, manu et fortitudine Dei super nos opus est. In qua manu et brachio eductus est populus Israel de Aegypto; cuius fortitudinis partem etiam Magi intellexerunt dicentes: Digitus Dei est. Et Salvator in Evangelio: Si ego in digito Dei eiicio daemonia. Pro quo in altero Evangelio scriptum est: Si ego in spiritu Dei eiicio daemonia.
11 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu eius. Et de medio eius quasi species electri, id est, de medio ignis. LXX: Et vidi, et ecce spiritus auferens (sive attollens) veniebat ab Aquilone, et nubes magna in eo, et ignis micans, et splendor in circuitu eius.
12 Et in medio eius quasi visio electri in medio ignis ÷ et splendor in eo **. In consolationem populi transmigrantis, et revelationem sententiae Dei, propheta videt maximam visionem. In cuius interpretatione omnes synagogae Iudaeorum mutae sunt, ultra hominem esse dicentium, et de hac, et de aedificatione templi, quod in ultimo prophetiae huius scribitur, aliquid velle conari.
13 Nos autem quae a maioribus accepimus, et iuxta modum ingenioli nostri, spiritualibus spiritualia comparantes, suspicari magis possumus quam explanare, benivolis credemus fidisque lectoribus, veniam deprecantes, ut temeritati, immo fidei nescienti mensuram suam, faveant magis quam irascantur. Ac primum sciendum, spiritum auferentem, sive attollentem, quem nos iuxta Aquilam interpretati sumus, ventum turbinis, et iuxta Symmachum et Theodotionem flatum ac spiritum tempestatis, ab aliis in bonam, ab aliis in contrariam partem accipi.
14 Verbum enim Hebraicum RUA pro locorum qualitate, vel spiritus, vel anima, vel ventus accipitur. Spiritus, ut ibi: Emitte spiritum tuum et creabuntur. Anima: Egredietur spiritus eius et revertetur in terram suam. Ventus: In spiritu violento conteres naves Tharsis. Et alibi: Ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Qui ventum et flatum tempestatis legunt, hoc sentiunt: iram et furorem Dei venire ab Aquilone, hoc est Nabuchodonosor, et Ierusalem post sex annos huius visionis esse capiendam.
15 Cernitur enim visio quinto anno transmigrationis regis Ioachin, qui et Sedeciae regnanti in Ierusalem quintus erat, quem legimus post sex similiter annos, id est, anno undecimo imperii sui, urbe capta, ductum in Babylonem. His ergo qui habitabant prope flumen Chobar, et sponte se regi tradiderant, revelatur quod benefecerint obedire sententiae Dei.
16 In brevi enim et Iudaeam provinciam, et urbem Ierusalem esse capiendam. Quodque nubes magna describitur, intelligamus eam imbres eversionum super Iudaeam, pluviasque allisionum portare. Et involutus ignis monstrat ventura supplicia, et captivitatis mala. Splendorque in circuitu eius significat Dei aperta iudicia. Qui autem in contrariam partem sentiunt, hoc est, bonam, spiritum auferentem, sive extollentem, Spiritum sanctum intelligunt, qui auferat ab hominibus vitia atque peccata, sive iacentes attollat ad sublimia, faciatque recedere ab Aquilone vento frigidissimo, a quo exardescunt mala super omnem terram; et in Ieremia, olla illa terribilis a facie Aquilonis accenditur. Nubem quoque magnam ad personam Christi referunt, qui venit in Aegyptum huius saeculi super nubem levem: magnamque proprie dici ad comparationem minorum, prophetarum videlicet, et apostolorum omniumque sanctorum, de quibus scriptum est: Et veritas tua usque ad nubes; et: Mandabo nubibus ne pluant super Israel imbrem; et alibi: Nubes pulvis pedum eius (Naum I, 3); et iterum: Nubes et caligo in circuitu illius. Ignem quoque micantem et splendorem in circuitu eius, iuxta illud accipi quod scriptum est: Deus ignis consumens est. Ad quem mittendum super terram Salvator venisse se dicit, et in nobis omnibusque credentibus ardere desiderat; qui cum terrorem peccatoribus inferat atque supplicia, tamen splendore rutilet, et lumine ac fulgore sit plenus.
17 Idcirco nos excoquens, ut puris atque purgatis tribuat laetiora.
18 Et in medio eius similitudo quatuor animalium, et hic aspectus eorum: similitudo hominis in eis. Quodque sequitur, Et splendor in eo, obelo praenotandum est. Nisi addidisset Scriptura, dicens: Id est, de medio ignis, propter ambiguitatem verbi errare poteramus, ut putaremus speciem, vel visionem electri esse in medio venti, vel spiritus.
19 Ergo hoc sentiendum, quod in medio ignis et tormentorum Dei, electri similitudo sit, quod est auro argentoque pretiosius; ut post iudicium atque tormenta, quae patientibus tristia videntur et dura, pretiosior electri fulgor appareat, dum providentia Dei omnia gubernantur, et quae putatur poena, medicina est.
20 Et in medio eius similitudo quatuor animalium, et hic aspectus eorum: similitudo hominis in eis. In medio eius, subauditur quidem, electri: sed melius ut ignem intelligamus, qui credentibus lumen, incredulis supplicium est. In huius ergo ignis medio erat similitudo quatuor animalium, similitudo, non natura; quatuorque animalium quae postea dicuntur quadriformia, una similitudo est hominis, ut omnia in mundo rationabilia demonstrentur: Faciamus enim, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Imago autem et similitudo Dei non est corporis forma, sed mentis: descripta ad similitudinem verae imaginis Christi, qui est imago Dei invisibilis.
21 Hae rationales creaturae in quatuor versantur locis, sive propter quatuor cardines mundi, quibus orbis includitur, sive propter quatuor loca, coelestium, terrestrium, et infernorum, et supercoelestium, de quibus et Paulus apostolus loquitur: Ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum. De tribus, Pauli testimonium est. Videamus et quartum. Laudate Dominum, coeli coelorum, et aqua quae super coelos est, laudet nomen Domini, Rursumque ab Apostolo alia dicuntur coelestia, et alia supercoelestia.
22 Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni, et pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et scintillae quasi aspectus aeris candentis. Et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partibus. LXX: Et quatuor facies uni, et quatuor alae uni, et crura eorum recta, et pennati pedes eorum. Et scintillae quasi fulgurans aeramentum, et leves pennae eorum, et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partibus eorum. De quatuor animalibus, quorum aspectus erat similitudo hominis (ita dumtaxat ut singula haberent quaternas facies, et quaternas alas, pedesque rectos, et plantam pedis, quasi vestigium pedis vituli, sive, ut interpretatus est Aquila, rotundam, quod LXX penitus omiserunt), de scintillis quoque aeris splendore rutilantibus, et de levibus pennis eorum, quod in Hebraico non habetur, de manu quoque hominis sub alis eorum in quatuor partes, et reliquis quae propheticus sermo describit, conabimur quid nobis videatur dicere, cum opiniones singulorum breviter strinxerimus.
23 Quidam quatuor Evangelia, quos nos quoque in prooemio commentariorum Matthaei secuti sumus, horum animalium putant nominibus designari: Matthaei, quod quasi hominem descripserit: Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham. Leonis, ad Marcum referunt: Initium Evangelii Iesu Christi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini: rectas facite semitas eius. Vituli, ad Lucae Evangelium, quod a Zachariae incipit sacerdotio.
24 Aquilae, ad Ioannis exordium, qui ad excelsum evolans coepit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Super quo quid nobis videretur, in supradicto opere diximus, pleniusque in Apocalypsi Ioannis horum animantium species ac nomina referuntur ad quatuor Evangelia. Quibus quomodo possit omnium animalium descriptio coaptari, tentabimus suo loco dicere. Alii vero qui philosophorum stultam sequuntur sapientiam, duo hemisphaeria in duobus templi Cherubim, nos et Antipodas, quasi supinos et cadentes homines suspicantur.
25 Plerique, iuxta Platonem, rationale animae, et irascitivum, et concupiscitivum, quod ille λογικὸν et θυμικὸν et ἐπιθυμητικὸν vocat, ad hominem, et leonem ac vitulum referunt: rationem et cognitionem, et mentem, et consilium, eamdemque virtutem atque sapientiam in cerebri arce ponentes: feritatem vero et iracundiam atque violentiam in leone, quae consistat in felle.
26 Porro libidinem, luxuriam, et omnium voluptatum cupidinem in iecore, id est, in vitulo qui terrae operibus haereat. Quartamque ponunt quae super haec et extra haec tria est, quam Graeci vocant συντήρησιν, quae scintilla conscientiae in Cain quoque pectore, postquam eiectus est de paradiso, non extinguitur, et qua victi voluptatibus, vel furore, ipsaque interdum rationis decepti similitudine, nos peccare sentimus.
27 Quam proprie Aquilae deputant, non se miscentem tribus, sed tria errantia corrigentem, quam in Scripturis interdum vocari legimus spiritum, qui interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Nemo enim scit ea quae hominis sunt, nisi spiritus qui in eo est. Quem et Paulus ad Thessalonicenses scribens, cum anima et corpore servari integrum deprecatur. Et tamen hanc quoque ipsam conscientiam, iuxta illud quod in Proverbiis scriptum est: Impius cum venerit in profundum peccatorum, contemnit : cernimus praecipitari apud quosdam et suum locum amittere, qui ne pudorem quidem et verecundiam habent in delictis, et merentur audire: Facies meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Hanc igitur quadrigam in aurigae modum Deus regit, et incompositis currentem gradibus refrenat, docilemque facit, et suo parere cogit imperio. Quam disputationem partium animae, id est, hominis, qui minor mundus ab iisdem philosophis appellatur, etiam nos attingemus.
28 Sunt qui simpliciter in quatuor animalibus, iuxta Hippocratis sententiam, quatuor arbitrantur elementa mundi monstrari, de quibus constant omnia: ignem, aerem, aquam, terram. Quae quomodo sibi misceantur, et cum singula sint, sibi iuncta videantur, invicemque se tangant, et in una persona animantium quatuor species habeant ac figuras, non est propositi operis. Quatuor quoque rotas de terrenis ad sublimia consurgentes, singulis et quadriformibus iunctas animalibus, vel eorumdem elementorum commixtionem aestimant, vel quatuor temporum circulum, qui ternis conficitur mensibus, annumque vertentem, qui ab eo quod semper vertatur et in se redeat, nomen acceperit.
29 De quibus pulchre uno versiculo dictum est: Ver, aestas, autumnus, hyems, et mensis, et annus. Quodque dicitur: Erat rota in rota, annum in anno significari putant. De quo alius poeta :
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.
Firmamenti etiam similitudinem crystallo comparatam, coelum hoc quod suspicimus intelligi volunt: sub quo volvuntur et transeunt quatuor animantia. Thronumque coloris sapphiri, et sedentem desuper hominem sub humana similitudine, imperium cuncta regentis omniaque habentis sub pedibus suis, omnipotentiae Dei describi autumant; dicique ad extremum: Haec visio similitudinis gloriae Dei: per quae quasi per picturam quamdam et imaginem, providentiam demonstrari.
30 Quodque pedes animantium recti esse dicantur, et planta pedis vituli, seu rotunda, terrena quaeque ad coelestia subvolare, et omnibus angulis amputatis, rotunditatem sequi, quae omnium figurarum pulcherrima est. Scintillas rutilantes, cuncta plena luminis indicare, et manus hominis sub pennis tam ipsius hominis, quam leonis, et vituli, et aquilae: ut ratio cuncta sustentet, ac de humilitate terrena ad coelestia sublevet.
31 Haec et ad Evangelia et ad cuncta quae supra posuimus referre possumus. Audisse me memini quatuor perturbationes, de quibus plenissime Cicero in Tusculanis disputat, gaudii, aegritudinis, cupidinis et timoris, quorum duo praesentia, duo futura sunt, per quatuor significari animalia, de quibus et Virgilius breviter :
Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque:
quae regi debeant ratione, et potentia Dei; quibusque oppositae sint, immo impositae, virtutes quatuor, Prudentia, Iustitia, Fortitudo, Temperantia, ut harum gubernentur arbitrio.
32 Quae quomodo vultibus hominis, leonis, vitulique et aquilae coaptentur, omnino tacuerunt. Super quibus idem philosophus et orator in tribus ad filium officiorum libris disputat. Legi et cuiusdam Catinae, quem Syri λεπτὸν, id est, acutum et ingeniosum, vocant, brevem disputatiunculam, putantis castrorum ordinem duodecim tribuum describi in solitudine, ad Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem, quae sibi invicem, et charitate, et consanguinitate sociantur, et hoc esse rotam in rota, quae ducantur a spiritu, et nube protegantur in eremo, et columna ignis illuminentur in nocte; nec revertantur in Aegyptum, sed semper ad terram repromissionis ire festinent.
33 Electri autem in medio similitudinem, interpretatur Sancta sanctorum, faciemque hominis refert ad totum Israel; leonis ad regale sceptrum Iudae; vituli ad sacerdotalem et leviticam tribum: extra quae sit facies aquilae, vindicta et ultio Dei de coelo cuncta prospiciens, et quae parata sit laniare peccantem, de qua et in Osee dicatur: Sicut aquila super domum Dei, id est, templum. Et in hoc eodem propheta, aquilam magnam magnarum alarum et unguium, quae habeat ductum intrandi in Libanum, Nabuchodonosor intelligi, quem et nunc significet esse venturum, ac super huiuscemodi quadrigam instar aurigae sedere Deum, et facienda, vel non facienda praecipere.
34 Hoc autem, inquit, populo dicitur, qui in Babylone versatur, quod si Deo colla subiecerit, ipsiusque paruerit retinaculis, rursum eius mereatur auxilium, et terram quam amiserat, recipiat.
35 Et facies er pennas per quatuor partes habebant: iunctaeque erant pennae eius, alterius ad alterum. Non revertebantur cum incederent: sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. Iuncta sibi sunt Evangelia haerentque mutuo, et in toto orbe volitantia huc illucque discurrunt: nec habent finem volatus, nec aliquando superantur et recedunt, sed semper ad ulteriora procedunt.
36 Un de et Paulus dicit: Praeteritorum obliviscens, et in futurum me extendens. Hoc idem et de virtutibus animi possumus dicere, et de volatu temporum, commixtioneque elementorum, quod praeterita relinquentes, semper ad priora festinent. Quod autem tempora labantur et fugiant, brevi versiculo demonstratur :
Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus.
Et in carmine lyrico :
Heu, heu, fugaces, Posthume, Posthume,
Labuntur anni!
37 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor: facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor: et facies aquilae desuper ipsorum quatuor. Facies principia dicit Evangeliorum, e quibus homo et leo, hoc est, nativitas Christi, et prophetae vox tonantis in eremo dextras partes tenent.
38 Vituli autem, id est, victimarum et sacerdoti Iudaeorum, in sinistris est: quod abolitum transivit ad sacerdotium spirituale, de quo dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; ita dumtaxat, ut omnia sibi haereant, unoque corpore censeantur. Aquila autem, quae et super nativitatem et super prophetiam est, quae Domini expletur adventu, et super sacerdotium quod praeteriit, et extra haec omnia est, de nativitate referens spirituali, quomodo Pater in Filio, et Filius in Patre sit.
39 De qua rectissime dicitur: Generationem eius quis enarrabit? Ista sunt iuxta Apocalypsim, ut ante iam diximus, quatuor animalia plena oculis ante et retro, quorum unum animal simile leoni, et secundum simile vitulo, et tertium habere faciem quasi hominis, et quartum simile aquilae volantis.
40 Ibique dicuntur in modum Seraphim senas habere alas, duabus faciem, et duabus pedes operientia, duabus autem volantia, et nec in die nec in nocte cessantia atque dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.
41 Et facies eorum et pennae eorum extentae desuper, duae pennae singulorum iungebantur, et duae tegebant corpora eorum. Et supra diximus iuncta sibi esse Evangelia et tempora, et omnes rationales creaturas, quatuorque virtutes, ita ut qui una caruerit, omnibus careat. Quodque duae extentae sunt, et in altum se elevant, praedicationem coelestem significat, et omnia ad Dei tendere maiestatem. Duae autem quibus teguntur corpora, humana excluditur scientia, nec perfectus praebetur intuitus, dicente Apostolo: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus.
42 Cum autem venerit quod perfectum est, destruentur ea quae ex parte sunt.
43 Et unumquodque coram facie sua gradiebatur. Ubi erant impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur, cum ambularent. Qui aratri stivam tenet, non debet respicere post tergum, nec imitari uxorem Loth, ne incidat in plagam Deuteronomii, et pereat ὁπιστοτόνω insanabili, quo cecidit et Heli, quia vitio filiorum offenderat Deum : quanto magis quatuor animalia quae plena erant lumine atque pennata, quae sequuntur Spiritum sanctum praecedentem: quae ita per orbem volitant, et se ad excelsa sustollunt, ut corpora sua protegant pennis historiae, nec nobis aspectum tribuant pleniorem? Quod autem secundo dicitur: Non revertebantur cum incederent, utriusque instrumenti indicat sacramentum, quod in quatuor istis animantibus, et Lex, et Evangelium ad futura festinent; et numquam retro motum accipiant.
44 Et similitudo animalium, et aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum. Haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. Et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. LXX: Et in medio animalium visio, sicut carbonum ignis ardentium, sicut facies lampadarum discurrentium in medio animalium; et splendor ignis, et de igne egrediebatur quasi fulgur. Quodque sequitur: Et animalia currebant et revertebantur quasi species bezec, de editione Theodotionis in Septuaginta additum est: qui, ne contra priores duas sententias propheta dicere videretur, hoc quod putabant esse contrarium, id est, et animalia currebant et revertebantur, silendum putaverunt, ne legenti scandalum faceret.
45 Melius est autem in divinis libris transferre quod dictum est, licet non intelligas quare dictum sit, quam auferre quod nescias. Alioquin et multa alia quae ineffabilia sunt, et humanus animus capere non potest, hac licentia delebuntur. Nos autem hoc dicimus, quod quomodo in Proverbiis in eodem loco scriptum est: Ne respondeas stulto secundum stultitiam suam, ne similis fias; et rursum ponitur quod nobis videtur esse contrarium: Responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur; et utrumque pro temporum et personarum diversitate concordat, dum et stultus contemnitur, quia non recipit sapientiam; et stulta superbia alia decutitur stultitia, iuxta quod et Apostolus dicit: Factus sum insipiens, vos me coegistis : ita et in hoc loco debere nos quaerere, quare supra secundo dictum sit: Non revertebantur animalia cum incederent; et nunc semel, animalia currebant et revertebantur. Essetque quaestio nisi sequeretur, in similitudinem fulguris coruscantis: quod Hebraico sermone dicitur BEZEC,, et interpretatus est Symmachus, quasi species radii fulguris. Quomodo igitur crebris micat ignibus aether; et in ictu oculi atque momento discurrunt fulgura et revertuntur, non amittentia matricem, et, ut ita dicam, fontem ignis atque materiam: ita et haec animalia cum inoffenso pergant pede, ad priora festinant.
46 Sin autem conati suo aliquid obsitum viderint, non tam revertuntur, quam contrahunt se, extendenda rursum, et praebitura lumen quod parumper absconderant, ut dent servis cibaria in tempore suo, nec tribuant sanctum canibus, nec mittant margaritas ante porcos. Unde et Paulus dicit: Lac vobis potum dedi, non escam, necdum enim capere poteratis. Electioque Iudae, et Saulis unctio non arguunt Deum ignorantiae futurorum, sed praesentium monstrant esse iudicem. Unde et Apostolis praecipitur, ut si indignam domum salutatione perspexerint, excutiant prius pedes; et pax quam domui dederant, revertatur ad eos.
47 Carbones autem ignis ardentis et lampades in medio animalium discurrentes, de illo loco interpretatae sunt Isaiae: Et comedet ignis sicut foenum materiam, et sanctificabo eos in igne ardente. De quibus et alibi scriptum est: Cadent super eos carbones ignis. Et contra labia dolosa, in alio psalmo dicitur: Quod detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis. Et in alio loco: Habes carbones ignis, sedebis supra eos: hi erunt tibi in adiutorium. Quamcumque creaturam aspexerimus, fulgurat Dei notitiam, dum ex creaturis Creator agnoscitur.
48 De medioque animantium splendor ignis, et fulgur egreditur. Si enim Evangelia sibi colliseris, in medio litterae vilisque historiae, Spiritus sancti sacramenta reperies.
49 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram iuxta animalia habentia quatuor facies. Et aspectus rotarum, et opus earum, quasi visio maris, et una similitudo ipsarum quatuor, et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotae. Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.
50 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus, et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quatuor. LXX: Et vidi, et ecce rota una super terram sequens animalia quatuor. Et aspectus rotarum, et factura earum, quasi species tharsis. Et similitudo in quatuor: et opus earum sicut solet esse rota in rota.
51 In quatuor partes earum ambulabant, et non revertebantur, cum ambularent. Et dorsa earum, et altitudo erat eis. Et vidi eas, et dorsa earum plena oculis in circuitu ipsarum quatuor. Hucusque quatuor animantium quae quaternas habebant facies, pictura describitur, sequentium spiritum, et nubem, quae erat in medio spiritus, nunc per singula animalia singulae ponuntur rotae, quae non erant iunctae animantibus, sed sequebantur ea.
52 Sive una rota apparuit super terram, quae, divisa per quatuor, tot habebat facies, quot animalia sequebatur. Tantaque similitudo erat rotarum quatuor sequentium animalia quatuor, ut una rota verissime crederetur. Opusque earum erat atque factura, quasi visio tharsis, quam nos in mare vertimus. Aquila hyacinthum posuit; qui lapis coeli habet similitudinem.
53 Aspectusque earum erat quasi rota in rota, ut non unam rotam crederes, sed alteram alteri copulatam. Per quatuor partes ibant, et non trahebantur, nec revertebantur retrorsum. Qui enim fieri poterat, ut reverterentur, cum sequerentur animalia, quae semper ad priora se tenderent? Statura quoque rotarum et altitudo tanta erat, ut miraculum vdentibus faceret.
54 Totumque corpus et dorsa erant plena lucis in circuitu, ut nullum membrorum aspiceres quod oculos luminis non haberet: qualemque describunt fabulae poetarum Argum fuisse centoculum sive multorum oculorum, quem Iuno in pavum vertit ob negligentem custodiam, ut quod miraculum est conditoris Dei, hoc condemnatio esset inulti adulterii. Omnia coelestia, et terrestria, et quidquid sub humanam cadit intelligentiam, Solis rotis volvitur. Solis annuum circulum, per singulos menses luna decurrit.
55 Lucifer qui ipse vesper est, dum ad Orientem, et ad Occidentem rutilus micat, et noctis tenebras parvo temperat lumine, duobus annis eumdem conficit cursum: aliaque astra quatuor quae vocantur errantia, et quidquid fulget in coelo, segetum quoque et arborum, herbarumque varietates per quatuor tempora suis currunt rotis, nihilque aspicimus quod ante non fuerit.
56 Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur. Omnes torrentes vadunt in mare, et mare non ad impletur. Quare? quia ad fontes suos de matrice abysso revertuntur. Evangeliorum autem, id est, quatuor animalium quae spirant, vivunt, intelligunt, si quis rotam cursumque consideret, in brevi tempore videbit mundum esse completum sermone Apostolico. Rota quoque in rota, vel duorum iunctura Testamentorum est, quod indicat scala Iacob, et forceps Isaiae, et gladius bis acutus: vel Evangelia sibi cohaerentia, quorum cursus et statura tendit ad coelum, paululumque quid attingit in terra, et semper properans, ad excelsa festinat.
57 De quibus et alibi dicitur: Lapides sancti volvuntur super terrant; ex quibus aedificatur coelestis Ierusalem. Hoc ipsum puto significare et illud quod in psalmo canitur: Vox tonitrui tui in rota. Et alibi: Quae inflammat rotam nativitatis. Quae testimonia, quem sensum in suis locis habeant, non huius est temporis.
58 Totum autem corpus et dorsa plena oculis approbabit, qui viderit nihil esse in Evangeliis quod non luceat, et splendore suo mundum illuminet, ut etiam quae parva putantur et vilia, Spiritus sancti fulgeant maiestate.
59 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea. Et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotae pariter levabantur, sequentes eum; spiritus enim vitae erat in rotis. Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae sequentes ea: quia spiritus vitae erat in rotis. Quatuor animalia spiritum sequebantur, et nubem quae erat in spiritu.
60 Rursumque rotae cum animalia sequerentur elevantia se de terra, nequaquam animalia, sed spiritum sequebantur, ut ostenderent propriam voluntatem: quia spiritus vitae erat in rotis. Tria autem et in animalibus et in rotis pariter indicantur, cum starent, cum ambularent, cum elevarentur, quae et animalia, et rotae in commune faciebant.
61 Neque enim stantibus animalibus rotae poterant ambulare, nec ambulantibus super terram animalibus, elevare se rotae, sed quorum una erat actio, una erat et requies, et cursus, et elevatio. Secundoque dicitur, quia spiritus vitae erat in rotis: ut nequaquam vas aliquid arbitremur rotarum, quas in carpentis plaustrorum rhedarumque et curruum aspicimus, sed animantia, immo super animantia.
62 Animalis enim homo non percipit ea quae spiritus sunt. Istae ergo rotae, in quibus erat spiritus vitae, omnia ordine faciunt atque mensura, habentque cum animalibus concordiam, sequentes ea, et per ea Spiritum sanctum; immo mediis praetermissis, sancti Spiritus societate gaudentes. Quae omnia iuxta priorem intelligentiam, variae interpretationi prudens lector poterit coaptare.
63 Et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper. Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum. Unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur. Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei. Cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, ut sonus castrorum, cumque starent, demittebantur pennae eorum.
64 Nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas. Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudinem throni, similitudo quasi aspectus hominis desuper. Ubi nos posuimus, pennae eorum rectae, et quasi sonum, vel vocem sublimis Dei, LXX transtulerunt, alae eorum extentae et volantes; et quasi vocem fortis: quod in Hebraico dicitur SADDAI. Multaque et in hoc, et in aliis capitulis ab eis praetermissa sunt, quae ob longitudinem ponere supersedi.
65 Quod autem nos manifestius interpretati sumus, alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur, pro quo in Hebraeo scriptum est, mulieris ad sororem suam, vir duabus alis velabat corpus suum, et vir velabatur similiter: ideo post mulierem virum posuit in persona eadem, ne sexum in coelestibus putaremus: cum in uno atque eodem iuxta proprietatem Hebraicam, idem et vir et mulier appellatur. Videtur autem super quatuor animalia et rotas totidem, similitudo firmamenti, quod nos appellamus coelum, habens speciem crystalli, quod est purissimum, et ex aquis mundis atque lucentibus, nimio frigore concrescere dicitur: intantum ut etiam gelu constricta aqua, Graeco sermone κρύσταλλος nominetur.
66 Decebat autem in superioribus esse eximiam puritatem, quae cuncta protegat, id est, rationales sapientesque virtutes, et quatuor temporum cursum, et mundi plagas, et rerum omnium ordinem, et Evangelicam praedicationem, quae ex parte intelligitur, et ex parte velatur. Voxque auditur alarum volantium, quasi vox aquarum multarum, quae iuxta Apocalypsim Ioannis populos significant, paulatimque proficiens dicitur quasi vox castrorum, et quasi vox sublimis Dei, quod Hebraice appellatur SADDAI, et iuxta LXX, vox verbi; ut universa quae praedicantur in mundo, vocem Filii Dei esse credamus.
67 Stantibus autem animalibus, demittebantur alae eorum. Vocem enim Dei Omnipotentis resonantem in coelestibus ferre non poterant, sed stabant, et mirabantur; et silentio suo, Dei potentiam demonstrabant, qui sedebat super firmamentum. Quod firmamentum his qui deorsum erant, habebat similitudinem crystalli: his autem qui supra, instar lapidis sapphiri videbatur. Quae similitudo sapphiri, thronus erat eius qui sedebat in similitudinem hominis.
68 Ex quo intelligimus, et firmamentum, et crystallum, et sapphirum, et hominem in similitudine, non in veritate monstrari. Hominem autem Deum Patrem debere intelligi multa docent testimonia. E quibus illud est in Evangelio: Homo quidam plantavit vineam, et locavit eam agricolis. Et post paulum: Misit servos, et super omnes filium suum. Rursumque: Homo quidam fecit nuptias filio suo. Non quod filius excludatur a regno, de quo scripsit Isaias: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Et Ioannes: Haec autem, inquit, dixit Isaias, quoniam vidit gloriam Filii Dei; sed quod in Patre regnet et Filius. Omnia enim Filii Patris sunt, qui est imago Dei Patris invisibilis. Nam et in Daniele Deus Pater sedens inducitur, et offertur ei Filius hominis, ut accipiat regnum.
69 Et in Apocalypsi Ioannis, eadem de Filio scribuntur. Et ad pugnam primi martyris Stephani, cernitur stans ad dexteram Patris. De quo canitur in psalmo: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sicut autem crystallo purissima quaeque atque lucentia in coelestibus demonstrantur, quae nostrum oculatum corpus illuminant: sic in sapphiro, id est, in throno Dei, et super firmamentum quod coelum accipimus, abscondita atque secreta et incomprehensibilia Dei sacramenta monstrantur: Qui posuit tenebras latibulum suum, et in nube videtur et in caligine. Unde et in Exodo scribitur: Et sub pedibus Dei erat quasi opus lateris sapphiri, et sicut species firmamenti caeli mundissimi. Unde et sponsa pulchritudinem sponsi describit in Cantico: Venter eius quasi tabula eburnea super lapidem sapphirum. Et in Ioannis Apocalypsi primum fundamentum iaspidis, secundum sapphiri scribitur. Et in rationali pontificis, in versu et ordine lapidum singulorum, secundus ordo carbunculum habet, et sapphirum, et iaspidem. De quibus ex parte lapidibus, in Isaiae Explanationibus diximus.
70 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis intrinsecus eius per circuitum a lumbis eius et desuper. Et a lumbis eius usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat aspectus splendoris per gyrum. Haec visio similitudinis gloriae Domini. Similitudo hominis qui sedebat super similitudinem throni, qui thronus habebat similitudinem lapidis sapphiri, a lumbis et desuper, electro comparatur.
71 Quod electrum, et intrinsecus et extrinsecus habebat quasi ignis aspectum. A lumbis vero et deorsum ignis erat resplendens in circuitu; ut ostenderet ea, quae supra lumbos sunt, ubi sensus versatur et ratio, non indigere igne nec flammis, sed pretiosissimo metallo, et purissimo. Ea vero quae a lumbis deorsum, ubi coitus, ubi generatio, ubi incentiva vitiorum purgatione indigere flammarum, ut cum purgata fuerint, habeant sicut arcus similitudinem, quae vulgo Iris dicitur, cum fuerit in nube in die pluviae.
72 Iris enim quae in sancta Scriptura vocatur arcus, et in Apocalypsi Ioannis eodem nomine Iris dicitur, nisi in pluvia, et in aquosa nube non potest apparere, diversorum colorum, et pulcherrimorum, et sensim in alios transeuntium. Unde et poeta :
Mille rapit varios adversa luce colores.
Sed et morem vulgi sequens idem poeta: Cum bibit, inquit, arcus. Ex quo significat numquam arcum apparere, nisi in nube et in aquis.
73 Hic arcus signum est clementiae, et testamenti Dei, quod fecit cum hominibus: ut quando apparuerit in nube, sciamus nos, secundum antiquitatis exemplum, nequaquam perituros esse diluvio. Ex quo ostenditur post poenas atque supplicia, et purgationem peccatorum, futuram misericordiam, dumtaxat in his qui Deum meruerint videre regnantem.
74 Unde dicitur: Hic erat aspectus splendoris per gyrum. Per gyrum Dei, vel throni, vel omnium quae perspecta sunt. Et haec visio gloriae similitudinis Dei: non quo gloriam Domini viderit, sed similitudinem gloriae eius. Visio autem omnis haec est: Spiritus elevans, et nubes magna, et quatuor animalia, et rotae totidem sequentes animalia, et spiritum, quae sub firmamento Dei esse meruerunt.
75 Quae postquam elevata sunt, et audierunt vocem quasi aquarum multarum, et quasi verbi sublimis Dei, vocemque castrorum et exercitus, demiserunt alas, et stuporem silentio demonstrarunt: apparuitque sedens super similitudinem sapphiri quasi similitudo hominis, qui a lumbis supra habebat speciem electri, et a lumbis deorsum speciem ignis in circuitu.
76 Post quem terrorem datur signum misericordiae; velut aspectus arcus cum fuerit in nube in die pluviae. De hac visione prolixius diximus quia et obscura est, et a multis varie exponitur. In reliquis quantum fieri potest absque damno sensuum, propter magnitudinem voluminis brevitati studebimus.



Hieronymus, in Ezechielem, , Praefatio <<<     >>> II
monumenta.ch > Hieronymus > Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 1